Band 5 Seite 27 Zeile 36 | 7063 Lucas, medicus Antiochensis, ut eius scripta indicant, graeci sermonis non ignarus fuit. Sectator Pauli apostoli et omnis peregrinationis eius comes ... satis utile, immo necessarium erat conscribi Actus apostolorum.
— Primum quidem sermonem— Id est evangelium, quod sanctus scripsit Lucas. Primus autem sermo dicitur, dum duos tantum canonicos ediderit libros. Primus vero de multis dicitur, prior de duobus, sive quia de futuris praedicat, quasi non multa sit scripturus, sive primum pro priore posuit.
— Et cum complerentur (Act. 2, 1)— Pentecoste graece, quinquagesima in latinum transfertur eloquium. Et in veteri quidem lege Pentecosten observabat populus Dei, id est quinquagesimum diem.
— (Erat autem) quidam discipulus (Act. 9, 10)— Christianus. Quia nomen nondum vocatum fuerat. Nomine Ananias. Merito nominatus: Gratia Domini, cui donata est a Domino illuminatio Pauli.
— Et profectus est (Act. 20, 1)— Ut proposuerat. Et exhortatus eos fuisset. Suo more breviavit historiam.
Expl: cotidie disputabat. Sciendum autem necdum Neronis imperio roborato nec in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrat historia ... completionem incurrit. Tricesimo septimo anno passionis Domini, id est Neronis decimo quarto Petrus et Paulus martyrio coronati sunt. Sicut portus naviganti, sic novissimus versiculus scribenti.
Rabanus Maurus, Act. Act. Cambridge, Univ. Ee III 51 (XIII; script. per fratrem Johannem Lambert Carmelitam) f. 198-238: Rabanus, Tractatus super Act. Oxford, Balliol College 167 (XII; Guilelmus Gray) f. 143-174: Rabanus, Tractatus super Act. Tractatus super Act. | |