Volltext-Suche
Volltext:
alle Wörter [und]:    irgendeins der Wörter [oder]:    exakter Wortlaut: 
Autor:   
Orden:   
Titel: Bibliothek:
lfd. Nr.: Datierung:
Incipit: Olim:
Explicit: Provenienz:

   
Band 4  
Seite 411  
Zeile 21  
Grafik zur Anzeige des Short-Links zu dieser Seite     6895 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te. Ps. 21 (23) et ad Hebr. 2 (12)— Duo sunt opera, circa quae versatur principaliter sapiens praedicator, videlicet aedificatio proximi et commendatio Dei, ut sic in ipso habitus caritatis geminae per hunc actum geminum cognoscatur ... et etiam laus Dei, quae notatur ibi: In medio etc.
— In primis dicendum— Huic epistolae praemittit beatus Hieronymus argumentum. In quo tria facit. Primo agit de mutatione modi scribendi sive formae; secundo de missione epistolae, ibi: Hanc ergo epistolam fertur Apostolus ... tertio linguam, in quam transtulit, quia: Graeco sermone. Littera per se patet.
— Multifariam— Hanc ultimam epistolam scribit Paulus ad Hebraeos. Postquam enim instruxit ecclesias Latinorum, scilicet Romanos, et ecclesias Graecorum, scilicet Corinthios et alios usque huc, hic instruit ecclesias Hebraeorum, in hoc ostendens se esse doctorem universalem ... sexto ex doctorum sanctitate, quia: In prophetis. Dicit ergo:
— Multifarie etc.— Constructio sic ordinatur: Deus loquens patribus olim in prophetis ... dicit ergo:
— Multifarie etc.— Haec duo dupliciter distinguuntur secundum Glossam. Primo modo, ut multifarie referatur ad locutionis numerum. Phares enim interpretatur divisio, quae ad numerum pertinet.
— Propterea abundantius (Hebr. 2, 1)— Superius probavit Christum esse meliorem angelis. Hic concludit praecipue observanda esse verba tanti doctoris, ostendens non observantes graviter et iuste puniendos.
— Umbram enim (Hebr. 10, 1)— Superius ostendit insufficientiam et imperfectionem veteris testamenti, per comparationem veteris et novi capitulo octavo, per ritum et figuram tabernaculi capitulo nono. Hic ostendit hoc idem per imperfectionem legalis sacrificii. Quam tripliciter probat.
Expl: sed perducit ad Dei visionem, quia gratia Dei vita aeterna, Rom. 6 (23).
— Notandum super illud: Cognoscite fratrem vestrum (Hebr. 13, 23). Quia homo debet cognoscere tria, ad quae tenetur recte ordinari, scilicet seipsum, proximum, et Deum ... responsio: Accusatio conscientiae est de mortalibus, non de venialibus proprie.
— Item super illud: In sanguine testamenti aeterni (Hebr. 13, 20). Contentio: Ergo ante passionem erat pastor ... et pavit nos pastu aeterno.
— Notandum, quod gratia Dei multos habet effectus. Primo enim filios Dei gignit ... octavo salvat vita aeterna tamquam fidelis advocata. Rom. 6 (23): Gratia Dei vita aeterna. Ps. (83, 12): Gratiam et gloriam dabit Dominus.
Petrus de Tarantasia, Hebr, redactio secunda.Hebr,