Band 4 Seite 403 Zeile 34 | 6882 Dedi te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Is. 49 (6; Act. 13, 47)— Legimus Gen. 1 (16), quod fecit Deus duo luminaria magna, ut lucerent in firmamento coeli et illuminarent terram; luminare maius, ut praeesset diei, luminare minus, ut praeesset nocti — Luminare quidem maius, id est sol, allegorice significat Petrum, qui princeps est apostolorum, sicut sol luminarium. De quo in Ps. (18, 6): In sole posuit tabernaculum suum. Qui Petro commisit ecclesiam suam. Luminare minus, scilicet luna, significat Paulum, qui est ultimus apostolorum, sicut luna planetarum.
— Dedi, inquit, te in lucem gentium (Is. 49, 6)— Paulus enim, doctrinae radius, illuminavit totum mundum. Hic est enim fons parvus (Esth. 10, 6).
— Dedi te in lucem gentium— In quibus verbis tanguntur quattuor causae introductoriae huius operis, scilicet auctor, finis, materia, forma. Epistolarum auctor est Paulus, edoctus a Domino Jesu Christo ... et quomodo salus sit usque ad extremum terrae. Cuius illuminationis in praesenti et salutis in futuro nos de gentibus ortos et in extremo terrae positos participes faciat ipse salvator. Qui cum Patre etc.
— Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel. Act. 9 (15)— In magna autem domo, ut ait Apostolus II Tim. 2 (20), non solum sunt vasa argentea et aurea, sed lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Magna domus, ecclesia, cuius Dominus et artifex Christus, Hebr. 3 (6). Varia vasorum genera, varii homines ... qui peccata nostra portavit super lignum crucis. Qui cum Patre etc.
— (Principia rerum)— Hic postillator praemittit elucidatque prologum Glossatoris, videlicet Magistri Sententiarum, super epistolas Pauli, cuius doctrina et expositione permaxime sua in postillatione utitur.
— Principia rerum— Huic operi, videlicet libro epistolarum, praemittit Glossator prohemium sive prologum ad explanationem sequentium, quasi clavem quandam ad aperiendam totius materiae sequendis domum. In quo prologo primo determinat quaedam ad librum praeambula, secundo quaedam ad librum concomitantia ... ibi: Sciendum itaque, quod sicut. Dicit ergo:
— Principia rerum— Id est quoties res sint et fiant. Requirenda sunt prius ... non impetratur meritis sufficientibus, scilicet de condigno; unde adhuc manet gratia.
— Romani sunt— In epistolam ad Romanos praemittit Glossator praesentem prologum sive argumentum. In quo ad brevem manifestationem dicendorum tangit tria. Primo enim illos describit, quibus scribit. Secundo causam subdit, quare scribit ... aliquando brevis manifestatio dicendum; sic dicitur: Incipit argumentum in epistolam talem vel talem.
— Paulus servus— In principio huius operis, sicut et aliorum operum theologiae, quattuor specialiter solent inquiri, quae in praecedenti prologo determinata sunt, scilicet quis actor, quia Paulus apostolus; quae materia, quia doctrina evangelica; quis finis, quia homines doctrinae evangelicae subdere; quis modus sive forma, quia divisio libri per epistolas speciales. Nam secundum tres linguas speciales ... cui servire regnare est. Dicit ergo:
— Paulus (servus)— Nomine scilicet. Paulus enim secundum Bedam vocatus est post conversionem a virtute humilitatis, respondentis ex opposito superbiae nominis Saulus.
— Primum quidem (Rom. 1, 8)— Postquam posuit salutationem, hic ponit exordium sive congratulationem, qua ostendit se congaudere bonis eorum.
— Propter quod (Rom. 2, 1)— In praecedenti capitulo locutus est gentibus specialiter, eorum superbiam reprimendo; hic secundum Glossam loquitur Judaeis et gentibus communiter, eos de hoc, quod se invicem iudicando contendebant, increpando.
— Fratres, (voluntas) quidem (Rom. 10, 1)— Superius a principio praecedentis capituli ostendit Apostolus affectum ad Judaeos in hoc, quod dolet de eorum perditione. Hic ostendit idem in hoc, quod orat de eorum salute. Et primo orat, ut relinquant errorem.
Expl. responsio: Exponendum est: Substantia Filii, id est Filius, qui est substantia. Et dicendum, quod substantia Filii in se considerata non est per aliquod, quod tamen ipsa sit in Filio, hoc est per ipsum.
Petrus de Tarantasia, Rom. - Hebr., redactio II.
Petrus de Tarantasia, Rom., redactio secunda.Rom., | |