Band 4 Seite 319 Zeile 23 | 6637 Cum omnes prophetas Spiritus sancti revelatione constet esse locutos, David prophetarum eximius quodam digniori atque excellentiori modo, velut tuba Spiritus sancti, quam alii prophetavit. Alii namque prophetae per quasdam rerum imagines atque verborum integumenta, scilicet per somnia ac visiones ... ut magis videatur evangelizare, quam prophetare. His consideratis intueri restat, quis titulus, quae sit eius materia, quae intentio, quis modus tractandi. Est itaque titulus talis:
— Incipit liber hymnorum vel soliloquiorum prophetae de Christo— 'Liber' dicit, et non 'libri', contra illos, qui dicebant plures libros esse propter quinque Psalmorum distinctiones, quae fiunt per: Fiat, fiat. Quibus quoque Hieronymus consentit... de Christo. Ecce de quo agunt soliloquia, de Christo toto, id est de capite et corpore.
— Materia itaque huius libri est totus Christus, scilicet sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare.
— Modus tractandi talis est: Quandoque agit de Christo secundum caput, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. De Christo autem agit secundum caput tribus modis ... qui sunt in ecclesia corpore, non mente; nomine, non numine.
— De ordine quoque Psalmorum, qui a serie historiae discordant, quaeri solet: Quare scilicet non sunt eo ordine dispositi, quo compositi. Quod non esse liquet... Esdras namque propheta, qui Psalterium et totam bibliothecam a Babyloniis combustam instinctu Spiritus sancti reformavit, eodem Spiritu revelante Psalmos ita disposuit; eisdem et titulos apposuit, qui sunt quasi claves Psalmorum. Sicut enim per clavem intratur in domum, ita per con- gruas titulorum expositiones subiectorum clarescit intelligentia Psalmorum. Haec autem circa totum librum advertenda sunt.
— Praeter haec autem in singulis Psalmis quaedam specialia consideranda sunt.
— (Beatus vir)— De primo itaque Psalmo videamus. Ubi considerandum est: Quare ei titulus non praeponitur, sicut et aliis; quae sit eius materia, quae intentio, quis modus tractandi. Huic primo Psalmo ideo titulus non apponitur, quia Psalmus iste principium est et praefatio et caput libri ... nunc quo ordine creverunt in primo homine, removeri debent a secundo. Ac si dicat: Primus homo infelix, qui abiit, stetit, sedit; sed secundus est: Beatus. (Praefatio).
— Beatus vir— Beatus dicitur, cui omnia optata succedunt. Vir. Scilicet contra prospera et adversa firmus. Qui non abiit. A Deo in regionem dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit, quamvis esset positus: In consilio impiorum. Id est, quamvis impii hoc molirentur. Quod est laudabilius. Non abiit iste, sicut Adam, qui consensit uxori a diabolo deceptae ... et iter. Id est opus. Impiorum peribit. 'Peribit' dicit, pro 'non novit Dominus'; sed planius dicitur, quia hoc est nesciri a Domino, quod perire; et sciri a Domino est manere et esse.
— Quare fremuerunt (Ps. 2, 1)— Psalmus iste secundus est in ordine, et primus in titulo. Unde et in Actibus apostolorum (Act. 4, 25) primus dicitur. Titulos autem Esdras propheta Psalmis apposuit, qui sunt quasi claves ianuae Psalmorum. Per eorum namque intelligentiam subiectorum Psalmorum clarescit intelligentia. Licet enim in titulis frequenter tangatur historia... propheta vel Christus dicit:
— Quare fremuerunt— Gentes. Id est Romani milites, crucifixores. Fremuerunt. Ut ferae sine ratione; tremere enim ferarum est. Et populi, scilicet Judaei. Meditati sunt inania. Id est falsa in Scripturis... sed et beati erunt, quia ad regnum pervenient.
— In Domino confido (Ps. 10, 1)— Titulus: In finem. Psalmus David. Agit hic propheta de haereticis, qui in ecclesia putrida membra mentiuntur se Christum habere.
— In Domino confido— Quasi dicat: Unus mons est, scilicet Christus, in quo confido, quem teneo ... Pluet enim super peccatores. Hoc et cetera usque in finem a priore expositione non mutantur.
— Miserere (Ps. 50, 1)— Titulus: Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando, vel quoniam, intravit ad Bersabee — Legitur in libro Regum (II Reg. 11, 2), quod David prospere regnans atque in suo palatio sedens vidit Bersabee, uxorem Uriae, lavantem se, et concupivit eam ... David ergo non excusans peccatum sed publice confitens ait:
— Miserere— Hoc dicens locum aufert iudicio, id est discussioni, quia factum conceditur. Secundum magnam misericordiam tuam. Naturalem, cuius misericordia est divina natura. Quasi dicat: Ad tuam misericordiam confugio, ut gravibus vulneribus ciriacam remissionis infundas ... Oblationes et holocausta. Id est: Fideles pro tuo nomine patientes tibi erunt grati. Reliqua non mutantur.
— Quid gloriaris (Ps. 51, 1)— Titulus: In finem. Intellectus David, cum venit Doeg Idumaeus, et annuntiavit Saul et dixit: Venit David in domum Abimelech — Legitur in libro Regum (I Reg. 22, 9), quod David fugiens a facie Saul venit in Nobe civitatem ... propheta ergo invectionem faciens contra Doeg dicit: O tu Doeg,
— Quid gloriaris— Qui potens es in iniquitate, quod minimum est, quid gloriaris in malitia? Quasi dicat: In bono gloriandum est, quod magnum est ... non in conspectu impiorum, qui non gustant amando.
— Misericordiam (Ps. 100, 1)— Titulus: Psalmus ipsi David. Psalmus iste centesimus est. Et sicut centenarius perfectus numerus est, ita iste Psalmus continet et docet formam perfectae sanctitatis. Hic enim docemur bona appetere, mala renuere ... de misericordia ergo et iudicio proponens ait:
— Misericordiam— O Domine, cantabo. Id est: Iucunde annuntiabo. Misericordiam. Quae modo est. Et iudicium. Quod erit in futuro. Et hoc: Tibi. Id est ad tuum honorem, qui utroque laudabiliter uteris. Nemo ergo de misericordia Dei desperet ac praesumat ad impunitatem, quia est ei iudicium ... de civitate Domini. Civitas Dei est anima iusti, unde diabolus subicitur et removetur.
— Domine exaudi (Ps. 101, 1)— Titulus: Oratio pauperis, cum anxiaretur et in conspectu Domini effudit precem suam. — Iste est quintus Psalmus paenitentiae, et quartus, qui oratio dicitur. Pauper vero, de quo agit titulus, Christus est, qui cum esset dives Deus apud Deum ... singula suis locis executurus, ab oratione incipit, dicens:
— Domine exaudi— Ecce oratio. Deinde repetit: Et clamor meus. Ecce oratio crevit in clamorem. Ad te veniat. Non obstet mihi nubes peccatorum ... dirigetur. Hoc ideo dicit, quia nihil tortum intrat.
— Beati immaculati (Ps. 118, 1)— Titulus: Alleluia. Aleph — Psalmus iste institutor est fidelium, paradisus omnium pomorum, apotheca Spiritus sancti. Qui quanto in superficie videtur apertior, tanto mysteriorum altitudine est profundior. Ibi generaliter iustus loquitur ... sed haec est via ad beatitudinem: Illi qui volunt esse:
— Beati (immaculati)— Sint: Immaculati. Id est sine crimine. Quod sunt, si in via, id est in Christo, sunt, qui via est, veritas et vita (Joh. 14, 6). Vel: In via. Id est in lege Domini ... et puerili simplicitate, Deo post omnia gratias agentes. Ideo post omnia ponitur Thau.
— Laudate (Ps. 150, 1)— Titulus: Alleluia — Psalmus iste est tertius eorum, qui sunt sine divisione. Atomus enim est hic Psalmus. In quo intenditur, ut laudetur Deus, quia congregavit sanctos, et deposita fragilitate suae imagini restituit ... laudandum esse Deum, quia omnia eis dedit, sic incipiens:
— Laudate— Pro his, quae sanctis suis dedit. Laudate eum in firmamento virtutis eius. Id est pro eo, quia morte sua diabolum superavit, et credentes ad coelum perduxit.
Expl: omnis spiritus laudet Dominum (Ps. 150, 6). Qui non nisi spiritualiter laudandus est.
— Sciendum, quia Psalmus iste centesimus quinquagesimus est. Hunc enim librum David composuit in numero centum quinquaginta Psalmorum, per hoc nobis magnum commendans mysterium— ecce, quare hoc numero Psalmi conscripti sunt.
— Nunc animadvertendum: Quare per quinquagenas et per tres hoc opus distinguatur. Ideo per quinquagenarium distinguitur, quia hic numerus magnis ac diversis adnotatus est sacramentis ... qui numerus omnium Psalmorum est summa et plenitudo.
— Quaeri quoque solet: Utrum unus sit liber Psalmorum, an plures. Hieronymus quinque libros dicit esse propter quinque distinctiones, quae fiunt per: Fiat, fiat... et omnes etiam canonicae Scripturae a quibusdam unus liber esse dicuntur, eo quod mirabili et divina unitate concordent.
— Illud quoque non vacat, sed magna consideratione dignum videtur, quod primus quinquagesimus agit de paenitentia, secundus de misericordia et iudicio, tertius de laude Dei in sanctis eius. Isti sunt namque tres status religionis christianae... Paenitentiae igitur vox est: Miserere mei Deus. Iustitiae vox est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine. Vitae aeternae vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.
Cum omnes prophetas Spiritus sancti revelatione.
Petrus Lombardus, Glossae continuae (Glossae maiores; Maior glossatura) in Ps. 1-150. compositae ante 1143.Glossae continuae (Glossae maiores; Maior glossatura) in Ps. 1-150. Ed. Nürnberg 1478 (Hain 10202; 10203); Basel 1486; Paris 1533; 1537; 1541 (cum adnotationibus Richardi Cenomanensis). PL 191, 55-1296. Amiens 49 (Prémontrés); 50 (Corbie); 51 (Corbie). Angers 47 (40) (XII; St. Serge): Ps. 1-79; 48 (41); 49 (42): Ps. 1-83.Ps. 1-79;Ps. 1-83. Arras 101 (59); 113 (99); 460 (572); 853 (341): Anon. Assisi, Comunale 37 f. 1-249: Anon. Avignon 54 (XIII). Bamberg, Staatsbibl. Bibl. 59 (Dom) f. 1-220: Ps. 1-150; Ps. 1-150;Bibl. 60 (Michaelsberg) f. 1-261; Bibl. 61 (Michaelsberg) f. 1-185; Bibl. 62 (Michaelsberg) f. 1-79: Ps. 101-150.Ps. 101-150. Basel B I 7 (XIII; Kartause; dono dedit rev. magister Petrus Medicus de Bryga) f. 1-331: Glossa ordinaria Comestoris super Psalterium (Ps. 1-150); B I 18 (XIII; OP) f. 1-361: Petrus Lombardus, Ps. Glossa ordinariasuper Psalterium (XIII;Ps. Berlin, Staatsbibl. Theol. Fol. 200 (Rose 286); Theol. Fol. 345 (Rose 385); Theol. Fol. 352 (Rose 387); Phillipps 1655 (Rose 27) f. 128-226: Petrus Edax, Ps. 51-108. Bern, Stadtbibl. 75: Anon. Ps. 1-74; 76: Anon. Ps. 75-150. Bourg 6 (XIII; Capucins). Bourges 52 f 1-227; 57 f. 1-258. Bologna, Archiginnasio A 954: Anon. Bologna, Univ. 1601; 1602. Bordeaux 31 (XIII). Breslau, Univ. 46 (I F 43). Brüssel, Bibl. Royale 126 (343-344) (XIV) f. 1-170; 127 (4648); 128 (4686); 129 (II. 1099): 234 (II. 925; 4676-4678). Cambrai 294 (Cathédrale) f. 1-289; 305 f. 1-240; 306 f. 1-210; 366 f. 1-178; 388 f. 1-149; 425; 427. Cambridge, Univ. 1788 (Ji III 24) (XII). Cambridge, Gonville and Caius College 268 (501) f. 1-284; Trinity Hall 6 f. 1-148: Anon. Chartres 148 (Chapitre); 177 (Chapitre) 290 (Joh. de Salisbury; Chapitre; Cf. C. C. J. Webb, Note on books bequeathed by John of Salisbury to the Cathedral Library of Chartres. Medieval and Renaissance Studies 1 (1941-1943) 128-129). Cherbourg 1. Chester Beatty 32 (XII; Phillipps 4537). Como, Seminario Maggiore 3 (XIII; Morimondo, OCist. 28): Anon. Ps. 1-150 Ps. 1-150(Inc: Cum Spiritus sancti revelatione constet; Expl: vitae aeternae vox est: Omnis spiritus laudet Dominum. Accessi portum, quo mihi cursus erat). Dijon 31 (Cîteaux); 57 (Cîteaux); 58 (Cîteaux). Donaueschingen, Hofbibl. 183. Durham, Cathedral A II 10: Anon; A III 8: Anon. Eichstätt 208 (Plankstetten OSB). Erfurt, CA Fol. 73 f. 1-151: Ps. 1-74. Eton College 9 (Kk I 9) f. 1-183: Anon. Ps. Firenze, Naz. A II 729: Ps. 1; C V 2551; G I 715. Firenze, Laurenziana XX 21 f. 1-169: Anon. Ps; Ashburnham 911 (980) f. 1-251: Anon. Genf, Univ. lat. 11 (XIII; Claudius de Cotenderiis, prior s. Solutoris, 1495; Simon Golartius, 1598) f. 1-228: Anon. Ps. 1-150. Graz 104 (St. Lambrecht); 368 (XIII; St. Lambrecht). Haarlem, Bischöfl. Museum 4 (XIII). Halberstadt, Domgymnasium 15 (XV): Honorius papa, Ps. Heiligenkreuz, Cistercienser 8 (XIII) f. 1-274: Anon; 48: Anon. Ps. 1-48 (Inc: Psalmus iste principium est et praefatio. PL 191, 60). Hereford, Cathedral O. 9.9 (XII). Innsbruck, Univ. 27 (XIII: Stams) f. 1-196: Anon; 658 (Schnals, OCarth.) f. 55159: Anon. Kiel, Univ. K.B. B 22: Ps. 54-55. Laon 18 (Val-Saint-Pierre); 28 (Val-Saint-Pierre); 69 (Vauclair). Leipzig, Univ. 46; 47 f. 1-308: Ps. 1-142; 48; 49 f. 1-186: Ps. 1-79; 50; 51; 52. Lilienfeld, Cistercienser 189 (XV). Lincoln, Chapter 30 (A I 13); 41 (A II 10); 43; 139; 144 (C I 4) (XII); 147 (XII); 152; 175. London, Brit. Museum, Royal 2 E 2; 2 F 8; 3 B 10; 3 D 5; 3 E 7; 4 A 8; 4 B 11; 4 D 10; 4 E 6; 8 D 6: Ps. 101-150;>(Autun, Sept Fonts); 18299; 36931; Burney 346. London, Lambeth Palace 40 f. 1-260; 63 (Lanthony) f. 1-217. Lucca, Gov. 1386 (XIII; Lucchesini 99) f. 1-258: Anon. Ps. 1-150 Ps. 1-150[Inc: (Gregorius super) Job ait: Non salvat impios, et pauperibus iudicium tribuit (Job 36, 6). Quia hi, qui nequiter comprimuntur, ipsi tunc super oppressores iudices veniunt ... per thronum vero Filii singulare culmen iudiciariae potestatis ostenditur; -- Cum omnes prophetas etc; Des: huic autem numero, scilicet quadragenario. PL 191, 1295]. Madrid, Nac. 79 (511; B 24; XII); 82 (210; 1-2-13; A 45) (XIII; Messina; Duque de Uceda); 96 (XIV; Uclés; 174-17; Arch. Hist. Nac. 15-1-B). Magdeburg, Domgymnasium 235 (Quoniam omnes prophetas etc.). Maihingen, Fürstl. Bibl. I. 2. Fol. 14 f. 1-156: Anon. Ps. 1-100. Manchester, John Ryland's Library 6 (XII; Himmerode). Milano, Ambrosiana, A 188 Inf. (XII) f. 1-174: Anon; C 196 Inf. (XIII): Anon. Ps. 1-79 (Inc: Cum constet omnes prophetas etc; Des: breviter quod expedit implorat. PL 191, 767); I 243 Inf. (XIII) f. 1-168: Anon. Ps. 1-150 (Initium deest; -- Quare fremuerunt -- Iste Psalmus secundus est in ordine, primus in titulo. Et inde in Actibus apostolorum primus dicitur. Esdras titulos Psalmis apposuit; Expl: totam harmoniam spiritualiter volens intelligi, ita concludit: Omnis spiritus laudet Dominum). Milano, Braidense A G 31 (XIV): Anon. Ps. 26, 7-60, 1. Montecassino 129; 277; 278; 423; 427 (XIII); 433; 435; 436. Montpellier, Ecole de Médecine 5. Monza, Capitolo 27 (e. 7. 26) (XIII) f. 1-238: Anon. Ps. 1-150 (Inc: Cum [omnes prophetas] Spiritus sancti revelatione constet esse locutos). Clm. 7935; 7936. Münster, Univ. 7 (35): Anon. Ps. Napoli, Naz. VI AA 15 f. 1-195: Anon. Ps. 8-118; VII AA 2 f. 1-323: Anon; VII AA 8 f. 1-242. Nürnberg, Stadtbibl. III 62 f. 1-403: Anon. Orléans 52 (Fleury) f. 1-216. Oxford, Bodleian Library, SC 2307 (Bodl. 411); SC 2330 (Auct. D.2.9) f. 1-179; SC 2373 (Auct. D.2.8) (XII); SC 2710 (Auct. D.2.3); SC 2726 (Bodl. 735); SC 3653 (e. Mus. 15); Laud. lat. 32 (XIII; Eberbach); Laud. lat. 34 (XIII); Laud. lat. 36; Laud. lat. 105; Laud. misc. 265 (XIII; Eberbach) f. 1-266; Laud. misc. 347 (XIII); Laud. misc. 459 (XIII) f. 1-199.(XIII)(XIII) Oxford, Balliol College 35A (XIII); Magdalen College 113 (XV); 120 (XIV): Ps. 7-150; 128 (XII): Ps. 9-150; Merton College 208 (XIII) f. 1-255: Anon; New College 34 (XII) f. 1-249. Padova, Antoniana 147. Padova, Univ. 1479: Petrus Novariensis, Ps. 1-138. Paris, nat. lat. 408 (XII; Bonport); 409 (XII-XIII) f. 1-208; 410 (XII-XIII; Arles, Archevêché) f. 1-237; 411 (XIII) f. 1-266; 412 (XIII) f. 1-287; Ps. 1-118;>(XIII; Jacobi de Vicecomitibus, beneficiati ecclesiae s. Mariae Beltradis; Milano, Visconti) f. 1-212; 415 (XII) f. 1-161; 416 (XIII; Bonport) f. 1-175; 417 (XIII; Charles d'Orléans) f. 1-162; 418 (XIII; Ternes, Célestins) f. 20-303; 419 (XII; f. 1-392); 420 (XIII; Lucas episc. Ebroicensis) f. 1-311; 421 (XIII) f. 1-306; 422 (XIII) f. 1-252; 423 (XIII) f. 1-259; 423A (XII) f. 1-228; 424 (XII) f. 1-262; 445 (XIII; St. Denis) f. 1-338; 448 (XIII) f. 1-289; 451 (XIII) f. 1-268: Ps. 7, 10-150;>(XIII; Conches, St. Pierre) f. 1-221; 8873; 8874; 11565; 11566; 11567; 12007 (XII); 12008 (XII); 12009 (XIII); 12010 (XIII); 13192 (XIII; St. Germain des Prés); 14241 (XIII; St. Victor); 14242 (XIII); 141403 (XII); 14422 (XIII); 15153 f. 141-142: Anon. Prol. Ps; >(Compiègne); 16766 (Augustins); 16767 (Augustins); 17211 (XII; Augustins); 17271 f. 1-267: Anon; 17272 (Notre Dame) f. 1-220: Anon.(XII; Paris, Arsenal 25; 27; 28; 29; 177 f. 163-178: Ps. 109-118; f. 187-194: Ps. 10-20. Paris, Mazarine 205; 206; 207; 208; 209; 210; 212; 213. Paris, Ste Geneviève 56 (XII) f. 1-241; 57 (XIII); 58 (XIV). Pistoia, Capitolo della Cattedrale C 128: Anon. Portland (Oregon), Library Association 5. Posen, Erzbischöfl. Diözesanarchiv 15 (XIV). Reims 147 (XIII); 148 (XIII); 149 (XIII); 150 (XIII); 151 (XIII); 152; 153. Roma, Angelica 1081: Ps. 1-87. Rouen 120; 121; 122; 123; 124: Ps. 1-146; 125; 126; 127; 128. St. Florian 16 (XIII). St. Gallen 114 (XII) p. 3-265: Anon. Ps. 109-150; 319 (XII) p. 1-286: Anon. Ps. 80-150. Schaffhausen, Ministerialbibl. 84 (XIV; St. Johann) f. 1-140: Anon. Ps. Ps. Siena, Comunale F III 10 (XIII) f. 1-216: Anon Ps. 1,1-147,1;>(XIV; Conventus s. Leonardi de Silva OESA) f. 1-297: Anon. Stuttgart, Landesbibl. Theol. Fol. 341 (script. c. 1170; Konstanz, Dom; Weingarten; Th. Phillipps; A. Chester Beatty). Cf. W. Hoffmann, Der Psalmenkommentar des Petrus Lombardus in einer Bildhandschrift der Württemb. Landesbibliothek. Neue Heidelberger Jahrbücher, 1939, 67-83. Subiaco 21 (23) (XIII) f. 1-227: Anon. Ps. 1-150;>(XIII; Sacro Specco; Jacobus Antonii de Buttignano, abbas ecclesiae s. Mariae de Victoria, donavit hunc librum beatae Mariae Virgini et conventui monasterii Farfensis 16. oct. 1481) f. 1-229: Anon. Ps. 1-150 Ps. 1-150(Inc: Spiritus sancti revelatione constat esse locutos). Torino, Naz. 400 (D I 20) (XIII; Bibl. Reale) f. 1-135: Anon. Ps. 1-79, 20; 421 (D II 18) (XIII) f. 1-184: Anon. Ps. 1-150; 1451 (K II 14) (XIII) f. 1-223: Anon. Ps. 73, 1-144, 3.Ps. 1-79, 20;(XIII)Ps. 1-150;(XIII)Ps. 73, 1-144, 3. Toulouse 33 (III. 50) (XIII; OP). Tours 71 (XIII; St. Martin): Ps. 1-50;>(XIII; Marmoutier 138): Ps. 1-108.Ps. 1-108. Troyes 58 (XIII; Clairvaux); 77 (XIII; Clairvaux); 80 (XIII; Clairvaux); 92 (XIII; Clairvaux); 141 (XII; Bouhier); 145 (XIII) f. 1: Anon. Ps. 1-2;>(XIII; Clairvaux); 216 (XIII; Clairvaux); 217 (XIII; Clairvaux); 229 (XII; Clairvaux); 295 (XIII; Clairvaux); 479 (XII; Clairvaux); 543 (XII; Clairvaux); 702 (XII; Clairvaux). Utrecht, Univ. 267 ( Utrecht, OCarth.) f. 1-159: Anon. Vaticana, vat. lat. 90: Ps. 1-75; 91: Ps. 76-150; 92; 93; 94; 95; 96; 97; 694; 4224; 5724 f. 1-358: Anon. Vaticana, Ottob. lat. 149; 177; 178; Palat. lat. 610; Reg. lat. 104; Urb. lat. 19 (XIII). Vendôme 19. Venezia, Marciana I 57 (2287) (script. 1190) f. 1-215: Anon; I 58 (2039) f. 2-238. Vercelli, Capitolo 18 (XIII): Anon. Ps. 1-150; 87 (XIII): Anon. Ps. 1-71; 88 (XIII): Anon. Ps. 71-150 Wolfenbüttel 2516 (Aug. Fol. 42. 14) f. 1-237: Anon. Worcester, Cathedral F 47: Anon. Würzburg, Univ. Mp. Theol. Fol. 89 (Würzburg, OP) f. 1-238. York, Cathedral I. 5 (XIII) f. 1-193. Zwettl, Cistercienser 189 (XIV). Extabat: Chur, Dombibl. E 34; E 36. Isleworth, Syon monastery F 8. | |