Band 4 Seite 282 Zeile 05 | 6548 Quinta et ultima distinctio huius historiae dicitur Hadde Debarim, quod sonat: Haec sunt verba. Graece autem dicitur Deuteronomius, id est secunda lex; deuteron enim secunda, nomia lex. Et hoc nomine quidam errantes dixerunt duas esse leges, unam datam a Deo, quae in praecedentibus libris continetur, alteram datam a Moyse, quae in hoc libro.
— Haec sunt verba— Pro situ enim terrae promissionis sacra Scriptura dicere consuevit ultra Jordanem, vel citra.
Expl: facie ad faciem (Deut. 34, 10). Id est adeo familiariter. Hoc capitulum finale, ut ferunt, apposuit Esdras, sicut ab illo loco: Ascendit Moyses (Deut. 34, 1) usque ad hunc locum ferunt Josue apposuisse.
Petrus Comestor, Hist. Schol. Deut. cap. 1-20. Hist. Schol. Deut. cap. 1-20. PL 198, 1217-1260. | |