Band 9.1 Seite 360 Zeile 07 | 6988 Tuis, vir illustris et religiose Castori, suasionibus acquiescens, sic librum Apocalypsis beati Johannis, multis mysteriis opacatum, in adiutorio Domini nostri Jesu Christi licet exiguis susceperim viribus exponendum, ut non meis solis tantum fuerim contentus inventis, sed quamquam numero pauca, si qua tamen a sancto quoque Augustino testimonia exinde exposita forte reperi, indubitanter adiunxi, sed etiam a Ticonio Donatista quondam certa, quae sano congruunt sensui, defloravi, et ex eis, quae eligenda fuerant, exundantia reprimens, importuna resecans et impolita componens, catholico moderamine temperavi ... Pro qua re me infirmum nostis amplius vestris orationibus adiuvandum. (Prologus.)
I (Apocalypsis)— Adiuvante Domino tractaturi debemus necessario interpretari titulum, designare locum, narrare sermonem, insinuare personam, ut eius continentia nomine nuntietur, loco dignoscatur et tempore ... quibus iure cassandis veri evangelii fuerat novitate resistendum.
Apocalypsis— Revelatio est Jesu Christi. Quam propterea Deus Pater ei dedisse dicitur, cum inseparabile Patris et Filii opus omne probetur, immo etiam Spiritus sancti, cuius hic nomen frequenter insinuat.
— Johannes septem ecclesiis (Apoc. 1, 4)— Id est uni ecclesiae septiformi. Septenario numero saepe universitas figuratur, eo quod ex primo impari et pari.
— (Et) angelo Ephesi (Apoc. 2, 1)— Dativo hic casu angelo posuit, non genitivo. Ac si diceret: Scribe angelo, huic ecclesiae ... alterius libri tractanda sumantur exordio.
II Legem Dei posse tribus modis intelligi etiam multipliciter, recta dumtaxat expositione cognosci, eiusdem testimoniis perdocetur.
— Et vidi (Apoc. 5, 1)— In dextera, in Christo dicit. Ipse est enim brachium Dei, ipse dextera Patris, sive in summa beatitudine. Librum scriptum intus et foris, utrumque testamentum ... sequenti libro resumptum, sortietur exordium.
III Et vidi (Apoc. 8, 2)— In septem angelis ecclesiam repeti iuxta praecedentem regulam noverimus, quae propter universitatem septiformi saepe numero commendatur.
— Et vidi (Apoc. 10, 1)— Dominum Christum, descendentem de coelo, nube amictum, id est ecclesia, sive nube carnis indutum, quae nova nupta alibi dicitur, de coelo descendere ... concludi victoria, cuius de mundo non potest perire memoria.
IV Et vidi (Apoc. 13, 1)— Hoc hic mare posuit, quod ante abyssum, de qua dixerat ascendere istam bestiam ... ibi eadem huius libri fiat opportuna conclusio.
V Et post haec (Apoc. 18, 1)— Destructione mundanae sapientiae, quam Jericho quoque destructa significat.
Expl: Veni, Domine Jesu (Apoc. 21, 20). Idem Christus testimonium perhibet, qui se ecclesiae venturum annuntiat, cui more Cantici canticorum ecclesia devota respondit: Etiam veni, Domine Jesu Christe, quae dicit orans: Veniat regnum tuum (Matth. 6, 10), et: In via immaculata venies ad me (Ps. 100, 2).
— Quoniam suscepti operis plenitudo devoto et debito propterea fine concludi, et diffusa latius multipliciterque digesta cum difficultate novimus comprehendi ... me tamen fateor, non quantum ardua mysteriorum dignitas exigebat, sed quantum paupertas virium ope divina potuit, debitis exhibuisse servitiis.
Apoc.
Spicilegium Casinense III,1 (1897) 263 ss. ( Ed. cod. Karlsruhe). J. Zarco Cuevas, El nuevo códice visigótico (del siglo IX), Bol. Acad. Hist. Madrid 106 (935) 407; PLS IV, 1220-1221. PLS IV, 1208-1211: Capitula (J. Haussleiter); 1211-1220: Loci qui desiderantur in PL 68 (R. Winter, Basel 1544). | |