Band 9.1 Seite 345 Zeile 01 | 6637 Cum omnes prophetas Spiritus sancti revelatione constet esse locutos, David prophetarum eximius quodam digniori atque excellentiori modo, velut tuba Spiritus sancti, quam alii prophetavit. Alii namque prophetae per quasdam rerum imagines atque verborum integumenta, scilicet per somnia ac visiones ... ut magis videatur evangelizare, quam prophetare. His consideratis intueri restat, quis titulus, quae sit eius materia, quae intentio, quis modus tractandi. Est itaque titulus talis:
— Incipit liber hymnorum vel soliloquiorum prophetae de Christo— 'Liber' dicit, et non 'libri', contra illos, qui dicebant plures libros esse propter quinque Psalmorum distinctiones, quae fiunt per: Fiat, fiat. Quibus quoque Hieronymus consentit... de Christo. Ecce de quo agunt soliloquia, de Christo toto, id est de capite et corpore.
— Materia itaque huius libri est totus Christus, scilicet sponsus et sponsa. Intentio, homines in Adam deformatos Christo novo homini conformare.
— Modus tractandi talis est: Quandoque agit de Christo secundum caput, aliquando secundum corpus, aliquando secundum utrumque. De Christo autem agit secundum caput tribus modis ... qui sunt in ecclesia corpore, non mente; nomine, non numine.
— De ordine quoque Psalmorum, qui a serie historiae discordant, quaeri solet: Quare scilicet non sunt eo ordine dispositi, quo compositi. Quod non esse liquet... Esdras namque propheta, qui Psalterium et totam bibliothecam a Babyloniis combustam instinctu Spiritus sancti reformavit, eodem Spiritu revelante Psalmos ita disposuit; eisdem et titulos apposuit, qui sunt quasi claves Psalmorum. Sicut enim per clavem intratur in domum, ita per con- gruas titulorum expositiones subiectorum clarescit intelligentia Psalmorum. Haec autem circa totum librum advertenda sunt.
— Praeter haec autem in singulis Psalmis quaedam specialia consideranda sunt.
— (Beatus vir)— De primo itaque Psalmo videamus. Ubi considerandum est: Quare ei titulus non praeponitur, sicut et aliis; quae sit eius materia, quae intentio, quis modus tractandi. Huic primo Psalmo ideo titulus non apponitur, quia Psalmus iste principium est et praefatio et caput libri ... nunc quo ordine creverunt in primo homine, removeri debent a secundo. Ac si dicat: Primus homo infelix, qui abiit, stetit, sedit; sed secundus est: Beatus. (Praefatio).
— Beatus vir— Beatus dicitur, cui omnia optata succedunt. Vir. Scilicet contra prospera et adversa firmus. Qui non abiit. A Deo in regionem dissimilitudinis, id est cogitatione non peccavit, quamvis esset positus: In consilio impiorum. Id est, quamvis impii hoc molirentur. Quod est laudabilius. Non abiit iste, sicut Adam, qui consensit uxori a diabolo deceptae ... et iter. Id est opus. Impiorum peribit. 'Peribit' dicit, pro 'non novit Dominus'; sed planius dicitur, quia hoc est nesciri a Domino, quod perire; et sciri a Domino est manere et esse.
— Quare fremuerunt (Ps. 2, 1)— Psalmus iste secundus est in ordine, et primus in titulo. Unde et in Actibus apostolorum (Act. 4, 25) primus dicitur. Titulos autem Esdras propheta Psalmis apposuit, qui sunt quasi claves ianuae Psalmorum. Per eorum namque intelligentiam subiectorum Psalmorum clarescit intelligentia. Licet enim in titulis frequenter tangatur historia... propheta vel Christus dicit:
— Quare fremuerunt— Gentes. Id est Romani milites, crucifixores. Fremuerunt. Ut ferae sine ratione; tremere enim ferarum est. Et populi, scilicet Judaei. Meditati sunt inania. Id est falsa in Scripturis... sed et beati erunt, quia ad regnum pervenient.
— In Domino confido (Ps. 10, 1)— Titulus: In finem. Psalmus David. Agit hic propheta de haereticis, qui in ecclesia putrida membra mentiuntur se Christum habere.
— In Domino confido— Quasi dicat: Unus mons est, scilicet Christus, in quo confido, quem teneo ... Pluet enim super peccatores. Hoc et cetera usque in finem a priore expositione non mutantur.
— Miserere (Ps. 50, 1)— Titulus: Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando, vel quoniam, intravit ad Bersabee — Legitur in libro Regum (II Reg. 11, 2), quod David prospere regnans atque in suo palatio sedens vidit Bersabee, uxorem Uriae, lavantem se, et concupivit eam ... David ergo non excusans peccatum sed publice confitens ait:
— Miserere— Hoc dicens locum aufert iudicio, id est discussioni, quia factum conceditur. Secundum magnam misericordiam tuam. Naturalem, cuius misericordia est divina natura. Quasi dicat: Ad tuam misericordiam confugio, ut gravibus vulneribus ciriacam remissionis infundas ... Oblationes et holocausta. Id est: Fideles pro tuo nomine patientes tibi erunt grati. Reliqua non mutantur.
— Quid gloriaris (Ps. 51, 1)— Titulus: In finem. Intellectus David, cum venit Doeg Idumaeus, et annuntiavit Saul et dixit: Venit David in domum Abimelech — Legitur in libro Regum (I Reg. 22, 9), quod David fugiens a facie Saul venit in Nobe civitatem ... propheta ergo invectionem faciens contra Doeg dicit: O tu Doeg,
— Quid gloriaris— Qui potens es in iniquitate, quod minimum est, quid gloriaris in malitia? Quasi dicat: In bono gloriandum est, quod magnum est ... non in conspectu impiorum, qui non gustant amando.
— Misericordiam (Ps. 100, 1)— Titulus: Psalmus ipsi David. Psalmus iste centesimus est. Et sicut centenarius perfectus numerus est, ita iste Psalmus continet et docet formam perfectae sanctitatis. Hic enim docemur bona appetere, mala renuere ... de misericordia ergo et iudicio proponens ait:
— Misericordiam— O Domine, cantabo. Id est: Iucunde annuntiabo. Misericordiam. Quae modo est. Et iudicium. Quod erit in futuro. Et hoc: Tibi. Id est ad tuum honorem, qui utroque laudabiliter uteris. Nemo ergo de misericordia Dei desperet ac praesumat ad impunitatem, quia est ei iudicium ... de civitate Domini. Civitas Dei est anima iusti, unde diabolus subicitur et removetur.
— Domine exaudi (Ps. 101, 1)— Titulus: Oratio pauperis, cum anxiaretur et in conspectu Domini effudit precem suam. — Iste est quintus Psalmus paenitentiae, et quartus, qui oratio dicitur. Pauper vero, de quo agit titulus, Christus est, qui cum esset dives Deus apud Deum ... singula suis locis executurus, ab oratione incipit, dicens:
— Domine exaudi— Ecce oratio. Deinde repetit: Et clamor meus. Ecce oratio crevit in clamorem. Ad te veniat. Non obstet mihi nubes peccatorum ... dirigetur. Hoc ideo dicit, quia nihil tortum intrat.
— Beati immaculati (Ps. 118, 1)— Titulus: Alleluia. Aleph — Psalmus iste institutor est fidelium, paradisus omnium pomorum, apotheca Spiritus sancti. Qui quanto in superficie videtur apertior, tanto mysteriorum altitudine est profundior. Ibi generaliter iustus loquitur ... sed haec est via ad beatitudinem: Illi qui volunt esse:
— Beati (immaculati)— Sint: Immaculati. Id est sine crimine. Quod sunt, si in via, id est in Christo, sunt, qui via est, veritas et vita (Joh. 14, 6). Vel: In via. Id est in lege Domini ... et puerili simplicitate, Deo post omnia gratias agentes. Ideo post omnia ponitur Thau.
— Laudate (Ps. 150, 1)— Titulus: Alleluia — Psalmus iste est tertius eorum, qui sunt sine divisione. Atomus enim est hic Psalmus. In quo intenditur, ut laudetur Deus, quia congregavit sanctos, et deposita fragilitate suae imagini restituit ... laudandum esse Deum, quia omnia eis dedit, sic incipiens:
— Laudate— Pro his, quae sanctis suis dedit. Laudate eum in firmamento virtutis eius. Id est pro eo, quia morte sua diabolum superavit, et credentes ad coelum perduxit.
Expl: omnis spiritus laudet Dominum (Ps. 150, 6). Qui non nisi spiritualiter laudandus est.
— Sciendum, quia Psalmus iste centesimus quinquagesimus est. Hunc enim librum David composuit in numero centum quinquaginta Psalmorum, per hoc nobis magnum commendans mysterium— ecce, quare hoc numero Psalmi conscripti sunt.
— Nunc animadvertendum: Quare per quinquagenas et per tres hoc opus distinguatur. Ideo per quinquagenarium distinguitur, quia hic numerus magnis ac diversis adnotatus est sacramentis ... qui numerus omnium Psalmorum est summa et plenitudo.
— Quaeri quoque solet: Utrum unus sit liber Psalmorum, an plures. Hieronymus quinque libros dicit esse propter quinque distinctiones, quae fiunt per: Fiat, fiat... et omnes etiam canonicae Scripturae a quibusdam unus liber esse dicuntur, eo quod mirabili et divina unitate concordent.
— Illud quoque non vacat, sed magna consideratione dignum videtur, quod primus quinquagesimus agit de paenitentia, secundus de misericordia et iudicio, tertius de laude Dei in sanctis eius. Isti sunt namque tres status religionis christianae... Paenitentiae igitur vox est: Miserere mei Deus. Iustitiae vox est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine. Vitae aeternae vox est: Omnis spiritus laudet Dominum.
Cum omnes prophetas Spiritus sancti revelatione.
Petrus Lombardus, Ps. Cf. nr. 8708; 9527; 10715; 11414.Ps. Admont, Stiftsbibl. 36. Barcelona, Archivo de la Corona de Aragón, Ripoll 44 (script. ante 1258): Petrus Lombardus (catalogus erronee: Nicolaus de Lyra), Ps. Barcelona, Bibl. Capitular 94 (XIII) f. 1-254: Anon. Ps. 1-150. Brescia, Queriniana F VIII 6 (XIII) f. 1-260v: Anon. Ps. 1-150; f. 260v: Iste liber est domini Jacobi de Actis de Matina capellani domini papae et auditoris causarum palatii apostolici. Firenze Naz. A II 729 fol. ult: Anon. Ps. 1. Padova, Antoniana 252 (XIII) f. 1-214r: Anon. Ps. Paris nat. lat. 14403 (non: 14103) deleatur, quia potius continet Glossam ordinariam et interlinearem. Sankt Gallen 314 (non: 114!) (XIII) p. 3-165: Anon. Ps. 109-150. Sevilla, Capitular 83-8-2 (XIII): Anon. Ps. 1-150; Colombina 7-7-20 (XIII) f. 4r-288v: Anon. Ps. Séléstat 15 (96) (XV) f. 1-370: Petrus Lombardus, Ps. Vat. Reg. lat. 94 (XII-XIII).(XII-XIII) | |