Band 9.1 Seite 343 Zeile 42 | 6616 Pater carissime. Cum rem quamlibet honestatis splendore perspicuam simul et utilitatis fructibus plenam pia pariter et prudens auctoritas iubere disposuit, et eandem rem humilis oboedientia toto mentis annisu iussa pro viribus suis aggredi non refugit, non est dubitanda divina inspiratione pietatem illam, ut iuberet, praemonitam et hanc, ut perficiatur adiuvandam ... de inoboedientia reprehendi (Petrus de Herenthals Johanni de Arkel, dudum Traiectensis ecclesiae (1342-1364), nunc vero (1364-1378) Leodiensi episcopo).
— Verum ut praefatae compilationis pateat processus, Augustinus: Sciendum est in primis, quod iste liber apud Hebraeos propter diversas causas tribus modis intitulatur, videlicet liber hymnorum, liber soliloquiorum, et liber Psalmorum. Ideo enim intitulatur liber hymnorum, quia totum istud opus ad laudem Dei pertinet ... corpore, non mente, nomine, non numine.
— Nicolaus: Causa vero finalis huius libri consistit in hoc, quod iste liber compositus est ad utilitatem nostram, ut per doctrinam eius perveniamus ad beatitudinem futuram ... quantulamcumque refectionem exinde salubrem valeam ministrare. Ad gloriam et honorem ipsius Domini nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
— Quomodo in nostris petitionibus Psalmis utendum vel orandum sit. Hugo de sancto Victore libro De virtute orandi: Quosdam vero movere solet, quod in orationibus nostris, cum Deum sive pro nostra salute sive pro aliorum salute petere volumus, illos etiam nonnumquam Psalmos, qui petitionis verba non habent vel ad petitionem nostram non pertinent, decantare solemus ... hoc autem qualiter per singulos Psalmos cognosci possit, explanare, prolixioris operis expetit tractatum (Praefatio)
— Beatus vir— Hieronymus: Psalterium est quasi magna domus, quae habet plures cubicolos seu cellas, et unaquaeque cella habet suam claviculam. Porta vero huius magnae domus est Psalmus praesens, cuius clavis est Spiritus sanctus.
— (Beatus vir)— Collector: A plerisque vero doctoribus diversimode exponitur hic Psalmus. Nam Augustinus et Cassiodorus exponunt illum alle- gorice de Domino nostro, ut beatus vir sit Christus, qui non abiit in consilio.
— Annuat nobis omnipotens Deus ... per observantiam mandatorum Dei cognoscamur a Domino, quatenus in congregatione iustorum resurgere valeamus. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
— Quare fremuerunt— Iste Psalmus duobus modis exponitur, scilicet ad litteram et allegorice. Ad litteram autem exponitur a Judaeis duobus modis. Quidam enim dicunt, quod iste Psalmus est pars praecedentis ... ergo infelices illi, qui in talibus confisi sunt; sed beati omnes, qui confidunt in eo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
— Miserere— Titulus: Psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. Nicolaus: Sciendum, quod hoc non fuit immediate post adulterium, quod commisit David cum Bethsabee, sed quando post mortem Uriae David accepit ipsam in uxorem ... misericordiam Dei humiliter implorat, dicens:
— Miserere— Hugo: Quia miser factus sum per peccatum, quia, ut habetur in Prov. 14 (34): Miseros facit homines peccatum ... dignum tibi et acceptabile de nobis praepares holocaustum. Qui cum Patre etc.
— Misericordiam— Titulus: Psalmus David. Hugo: In praecedentibus Psalmis saepe dixerat laetandum esse et cantandum et iubilandum ... dicit ergo congregatio sanctorum per universum orbem Christo acquisita, id est populus christianus:
— Misericordiam— Glossa: In praesenti vita, qua peccatores ad paenitentiam expectas. Et iudicium. Quod erit in futuro saeculo. Cantabo. Id est: Iucunde annuntiabo. Et hoc: Tibi. Id est: Ad honorem tuum. Nicolaus: Tempus misericordiae modo est ... cum sanctis electis in tabernacula aeternae felicitatis recipi mereamur. Per Christum Dominum nostrum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
— Laudate— Titulus: Alleluia. Cassiodorus: Intentio Psalmi est, ut Dominus de congregatione sanctorum laudetur, qui eos imagini suae restituens fragilitatem fecit deponere carnis.
— Laudate— Hieronymus: Pro eo, quod eos post celebratum iudicium extremum in aeternitatis gloria collocavit ... quanto beatior est anima, quae centum quinquaginta Psalmorum fontibus irrigatur.
— O Domine, verus doctor et advocatus, iudex et largitor, terribilis et clemen, corripiens et consolator, qui caecis mentibus donas aspectum ... fac nos illum vincere, quatinus aeternae iucunditatis praemia valeamus promereri (Oratio).
— Immensa divinae largitatis bonitas, cuius providentia sanctam et immaculatam plurimarum dote gratiarum suam ditavit ecclesiam, inter quas illa caelestis refulget apotheca, diversorum medicaminibus morborum referta, liber videlicet Psalmorum ... fac nos, aeternae salutis amator, per tuam gratiam modulationem Psalmorum spiritualem intelligere, et intellectis humili ter oboedire. Ad laudem et gloriam tuam, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Ps.
Sevilla, Capitular 83-6-24 (Y-128-25) f. 1r-357r. | |