Volltext-Suche
Volltext:
alle Wörter [und]:    irgendeins der Wörter [oder]:    exakter Wortlaut: 
Autor:   
Orden:   
Titel: Bibliothek:
lfd. Nr.: Datierung:
Incipit: Olim:
Explicit: Provenienz:

  
Band 7  
Seite 180  
Zeile 10  
Grafik zur Anzeige des Short-Links zu dieser Seite     10653 Sicut in saecularibus libris tria quaeruntur, intentio scilicet, utilitas, et cui parti philosophiae supponatur, sic quoque in hoc divino libro tria quaeruntur: Intentio, utilitas, et cui parti, id est humanitatis vitae, subiaceat. Vita enim alia philargica, alia practica, alia theorica, id est contemplativa. Cui scilicet liber iste subiaceat. Intentio est auctoris huius libri ponere signa, per quae commendet nobis patientiam ... causa commendandi patientiam (cf. nr. 8881).
— (Apocalypsis) — Ac si diceret Johannes: Istud opus, Id est ista.
— Apocalypsis — Id est: Ista revelatio est legenda et audienda atque servanda, quia in ea commendatur patientia, et quia est: Jesu, id est data mihi a Jesu, id est salvatore. Et quia multi hoc nomine vocati sunt, sicut Jesu Nave, subdit: Christi, id est uncti, id est regis nostri, qui nos regit. Id est: Ille, qui nos salvavit et regit, revelavit mihi ista. Vel: Est Jesu Christi, id est: De mysteriis Jesu Christi agit, scilicet de incarnatione, passione et de ceteris operibus Christi.
— Angelo Ephesi (Apoc. 2,1) — Vel ita continuetur: Dixi superius: Mitte septem ecclesiis, quae vidisti. Et quamvis dixerim: Septem, id est universali ecclesiae, tamen specialiter scribe: Angelo Ephesi ecclesiae. Vel: Quamvis dixerim: Septem ecclesiis, id est fidelibus subditis, scribere quae vidisti mentis aspectu, tamen: Angelo Ephesi ecclesiae, id est praelato et nuntio, id est episcopo ecclesiae, id est fidelium meam voluntatem facientium, scribe ista.
— Haec (dicit. Apoc. 2,1b = ms. Apoc. 2,1a) — Verba. Dicit. Ille, cuius verba non sunt contemnenda. Qui tenet septem stellas.
— Et vidi (Apoc. 10,1) — Hanc causam habuit sextus angelus praesentiae Dei, scilicet quia in tanta persecutione patiens et viriliter agens fuit.
— (Et) vidi (Apoc. 10,1) — Id est: Spiritualiter intellexi. Christum, angelum magni consilii. Alium. Id est diversum ab omnibus supra dictis. Fortem. Contra vitia. Et ad auxilium eorum. Descendentem.
— Et (vidi. Apoc. 20,1) — Enim ego. Vidi. Id est: Spiritualiter intellexi. Ne aves et ceteri fideles futuri possent ab istorum impietate et prava persuasione destrui, vidi, inquam, angelum descendentem.
Expl: cum omnibus vobis (Apoc. 22,21). Fratres, sit. Gratia. Id est gratuita remissio et gratuitus amor. Domini nostri Jesu Christi. Vel: Domini nostri. Patris, et Jesu Christi. Subintelligitur: Et Spiritus sancti. Amen.
Anon. Apoc. Cf. nr. 9061; 8594; 8881; 10662.Apoc.
Paris, nat. lat. 16300 (XII) f. 1r-86v.
Roma, Corsiniana 1122 (41 E 21) f. 42-44: Anon. Apoc. fragm. (Inc: Sicut in saecularibus).