Band 6 Seite 120 Zeile 42 | 8763 Scitis, quia post biduum pascha fiet. Matth 26 (2) — Ad intellectum sequentium nota, quod passio Christi describitur a Matthaeo capitulo praedicto, videlicet 26, et a Marco 14, a Luca 22, et a Johanne 18. cad. Matthaeus tamen diffusius pertractat et expressius. Et concordat cum eo Marcus. Sed Lucas diversa omittit, quae isti ponunt, quia praesupponit eos sufficienter pertractasse. Tamen aliqua ponit, quae Matthaeus et Marcus omittunt. Johannes vero minime de Christi passione scripsit, quia ultimo scripsit suum evangelium et praeposuit et alios sufficienter pertractasse et scripsisse. Unde continuatur ista pars ad praecedentia sic: Prius evangelista determinavit de Christi ingressu in mundum per incarnationem, et etiam de Christi progressu per mundum quantum ad praedicationem et sanctam conversationem. Hic determinat de Christi egressu de mundo per eius (mortem) et passionem. Et quia Christus praedixit discipulis suis passionem, cum dixit prius (Matth. 20,18): Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur etc., igitur primo describit passionem Christi a Judaeis inchoatam, secundo per gentes consummatam. Secunda ibi: Matth. 27 et Luc. 23. Et ut litteram intelligas, nota primo de mense. Qui accipitur dupliciter. Uno modo pro mense solari, alio modo pro mense lunari. Mensis solaris accipitur secundum cursum solis.
— Scitis, quia post biduum pascha fiet (Matth. 26,2) — Quia Christus in quinta feria posita ut in coena comedit agnum paschalem cum discipulis, igitur pascha accipitur hic pro hora, qua agnus paschalis comedabatur.
Expl: dubitatur: Quare Christus in horto fuit sepultus. Dicitur, quod in eodem horto, in quo Christus captus fuit ... quod inquam corpus Christi est viaticum viatoris, in gratia conservans et ad terminum me perducens. Qui terminus est ipse Deus, cuius Filius unigenitus est pro salute nostra passus, ut nos in aeternam vitam ad eundem terminum perduceret. Quod nobis concedat, qui sine fine vivit et regnat. Haec Golpham.
Anon. De passione Christi.De passione Christi. Berlin, Staatsbibliothek Theol. Fol. 128 (Rose 474) (XV; Societatis Jesu, Lippiae 1627) f. 133r-167v. Wien, Schotten 175 (128) f. 37-72. Wilhering, Cistercienser IX 19 (XV) f. 135-173. | |