Band 7 Seite 95 Zeile 04 | 10442 Parabolae Salomonis — Salomon quippe, qui interpretatur pacificus, tria volumina edidit. Primus ex his Proverbiorum, secundus, qui appellatur Ecclesiastes, tertius, cuius titulus est Cantica canticorum. In quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas posuit. Ethicam, id est moralem; post haec physicam, quae qualitatem naturae comprehendit; ad ultimum vero theoricam, id est contemplativam.
— (Parabolae Salomonis) — Parabolae sunt, quae comparationem visibilium rerum atque corporalium ad ea, quae sunt invisibilia et spiritualia, diligentibus disciplinam insinuant. De hac comparatione visibilium Apostolus ait (Rom. 1,20): Invisibilia enim ipsius a mundi creatura per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur ... in aequitate vero rectitudo mentis intelligitur.
— Ut detur parvulis (Prov. 1,4) — Parvuli dicuntur sensu simplices, adolescentes vero in fide et opere proficientes. Animadvertet parabolam (Prov. 1,6). Animadvertere est animam illuc vertere, hoc est sensum in id, quod legitur, intendere. Parabola est comparatio ex dissimilibus rebus.
— Audi, fili (Prov. 1,8) — Pater omnium electorum Deus.
— Fili mi, si te lactaverint (Prov. 1,10) — Peccatores enim lactant, cum per perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt.
— Sapientia aedificavit (Prov. 9,1) — Christus, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. 1,24), aedificavit sibi domum, cum corpus, quod assumere dignatus est in utero Virginis, mirabiliter creavit..
— Filius sapiens (Prov. 10,1) — Filius sapiens, electus quisque, laetificat patrem, Deum ac Dominum suum.
— Mulierem fortem (Prov. 31,10) — Recte sancta electorum ecclesia mulier fortis esse perhibetur, quae viro suo, Domino Jesu Christo, fidei amore copulata atque spe aeternitatis roborata.
Expl: Tau signa. Signa, id est vocatio fidelium. Per dentes. Hoc est: Per vocem praedicationis ad signa Christi, qui est caput omnium, pervenitur.
Anon. Prov. Prov. Paris, nat. lat. 11997 (IX) f. 118-136v. Arras 1079 (235) (IX; Seiwoldus de Bath; St. Vaast) f. 28-38. | |