Band 5  
Seite 432  
Zeile 06  
Grafik zur Anzeige des Short-Links zu dieser Seite     8337 Dignum est, huic operi illa praemittere, ex quorum ignorantia faciliter error et obscuritas posset provenire. Primo igitur videamus: Quid sit Psalterium, et ex quibus componatur et formetur, et quid per ipsum significetur. Secundo: Quid sit Psalmus, et quotupliciter Psalmus dividatur. Tertio: Unde Psalmi ortum habeant, et quis verus inventor sic Psalmorum reperiatur. Quarto: Quis sit titulus libri Psalmorum, et quare cuilibet Psalmo titulus apponatur.
— Beatus vir— Hic Psalmus titulum non habet; nec Esdras ei apposuit, quia de Christo loquitur, qui initium non habet. Inde etiam in sequentibus caput libri nominatur.
— Beatus vir— De Abel. Sed in lege Domini. De Henoch.
— (Beatus vir)— Secundo exponitur de populo fidelium. Et quia multitudo fidelium ab initio mundi usque in finem.
— Beatus vir— Beatus, qui fide et operatione ad beatitudinem aptus.
— Miserere— Psalmus quinquagesimus. Et intitulatur sic: Psalmus cum venit etc. De hoc titulo vide materiam II Reg.
— Miserere— Locum aufert iudicis discussioni, quia factum concedit.
— Misericordiam— Psalmus centesimus. Cuius secundum omnes translationes talis est titulus: Psalmus David. Et ex hoc apparet auctor Psalmi, scilicet David. Qui videtur eum fecisse post confirmationem eius in regem. De quo II Reg. 7. Sed dicit Glossa, quod sicut numerus centesimus est perfectus.
— Misericordiam— Quae modo est, et consistit in expectatione ad paenitentiam.
— Laudate— Cuius secundum omnes translationes est talis titulus: Alleluia. Et est Psalmus centesimus quinquagesimus et ultimus. Et est epithalamius, nuptiali dulcedine plenus, in thalamo caelesti de nuptiis sponsi decantandus. De quo propheta David, qui in principio huius libri suae prophetiae rectae conversationis notitiam fidelibus ostendit.
Expl: omnia ad laudem Dei cuncta gubernantis hortatur, dicens: Omnis spiritus laudet Dominum. Hoc Augustinus. Laudemus igitur, dilectissimi, et nos Dominum in donis suis, et gratias agamus Domino Deo nostro, qui per me peccatorem indignum et imperitum hunc percursum Psalmorum perfecit ... et cum Domino feliciter triumphare valeamus. Hoc nobis concedat Dominus noster Jesus Christus. Qui est super omnia Deus benedictus (Rom. 9, 5) et laudabilis nimis in saecula. Amen.
Wasmodus de Homberg, Ps. 1-150.Ps. 1-150.
Trier, Stadtbibl. 56 (999) (XV; St. Alban; liber comparatus in expensis magistri Johannis Leydecker, sacrae theologiae professoris) f. 1-284: Wasmodus de Homberch Decretorum et sacrae paginae baccalarius, Ps. 1-150.Ps. 1-150.