Volltext-Suche
Volltext:
alle Wörter [und]:    irgendeins der Wörter [oder]:    exakter Wortlaut: 
Autor:   
Orden:   
Titel: Bibliothek:
lfd. Nr.: Datierung:
Incipit: Olim:
Explicit: Provenienz:

   
 
Sibyllae paganae secundum Varronem erant decem; Persica, Lybica, Delphica, Cimerica, Erythriaca, Samica, Cumaea (Amalthea, Demophile, Herophile), Hellespontica, Phrygica, Tiburtina (Albunea); quarum oracula anno 81 a. Chr. incendio Capitolii perierunt. Oracula undique terrarum denuo requisita perierunt tempore Stilichonis (+408). Oracula Sibyllae judaicae et christianae saec II a. Chr. -- saec. IV p. Chr. ccnfecta sunt.
Oracula Sibyllinica: libri I-II compositi 70-230; III saec. I a. Chr. a Judaeo compositus; IV c. 79 p. Chr. a Judaeo, V c. 170 p. Chr. compositi; reliqui libri compositi sunt a christianis, nempe VI-VIII saec. III; lib. IX-X perierunt; XI circa annum 226; XII post 235; XIII post 265; XIV saec. IV; prologus saec. VI compositus.
Sibylla scandinavica (Voluspa) ab Elucidario Honorii Augustoduni dependere dicitur ab E. H. Meyer, Voluspa, Berlin 1889.
J. Geffcken, Komposition und Entstehungszeit der Oracula Sibyllina. TU, N. F. III, 1 (1902).
Migne, Dict. des Apocr. II (1858) 931-932.